- MACERIAE
- MACERIAEnomen multorum in Gallia locorum, inter quae eminent Maceriae, in Campaniae Gallic. finibus ad Mosam positae, in ipsis faucibus peninsulae, quam Mosa facit, in pago Reitestino et Dioecesi Remensi, vulgo Maisieres Gall. MacherenGermanis. Sicut Konigsmacheren in Ducatu Luciliburgensi, ad Mosellam, Regis Macerias, etc. Greven macheren ad idem flumen Comitis Macerias. Est et villa Maceriae, ad fluv. Alteiam, in pago Pontivo, quam Furseus ab Haimone Duce accepisse et ibi mortem obiisse dicitur: vulgo Masiers, alias Maceroeles. Item Maceria, vicus ad Isaram, prope Ribodimontem castellum, vulgo Masieres. Sunt quoque Maceriae, vulgo Maseres, in Comitatu Fuxensi. Similiter in Turonibus Maceriae in Brionis saltu cognominatae, Mesieres en Brenne cum tit. Baroniae olim, nunc Marchiae. Item in pago Belnensi, Monasteriô Abbatiali B. Mariae sacrô illustres, Masisieres pres Beaune: non longe quoque a Mosella fluv. et Mettis, Maziere. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.